LYCEUM PORIENSE

Lyceum Poriense est una de scholis veterrimis honestissimisque Finlandiae. Schola anno MDCCCLXXIX constituta ad flumen Kokemäki iacet. In eodem aedificio tres scholae collocatae sunt: gradus superior scholae generalis, gymnasium et vesperi schola adultorum.


Autumno MCMXCV in schola tria festa celebrabantur: pars veterrima Lycei annos C complevit, schola adultorum annos XXV et eodem anno inauguratio partis novissimae habebantur. Hoc anno schola nostra CXXIII  annos complebit. 

Lyceum Poriense in medio oppido iacet, in via Annae. Omnia munera oppidi commodissime adsunt: Museum provinciae Satacundae, Museum artis, bibliotheca, theatrum, forum et cetera. Discipuli impigri magistrique diligentes officii servandi scholae speciem gratam creaverunt. Iuvenes facultatem habent sibi studiorum optatorum eligendi. Quibus etiam studium sine limitationibus classium prodest.

 

Lyceum Poriense a discipulis pristinis "sauna studiorum beatissima" nominabatum est

Vos in Lyceum Poriense bene veniatis!

Si scientiam linguae Latinae temptare vis, age, prome paginam   www.satakunnankansa.fi/lyseofiles